Slike stranica
PDF
ePub

ORATIO

CANCELLARII PREMIO DONATA,

ET IN THEATRO SHELDONIANO HABITA
DIE JUNII XVto, A.D. MDCCCXXXI.

Quænam fuerit Oratorum Atticorum apud populum Auctoritas.

UT, in disciplinâ alumnorum administrandâ, studia nostra animosque convertere ad eas potissimum res, quibus ætas juvenilis ad humanitatem informari solet, eorum sapientiæ est, qui his Academicis præmiis pro dignitate præfecti sunt, sic nostræ est vel observantiæ, vel etiam intelligentiæ, ejusmodi materiem et excipere perlibenter, et, quod possumus, tractare diligenter. Et profecto nobis, qui in artium liberalium studio sumus doctrinisque versati, quæ materies aptior, aut quod argumentum optabilius esse potest, quam illæ omnium artium et disciplinarum inventrices Athenæ? Jam vero non modo de Athenis disputandum, sed de eo præsertim studio, quod semper Athenis ita floruit, ut in hâc ipsâ civitate et inventum sit hoc idem, et perfectum; ita vero est 31 Athenarum proprium, ut ne aliam quamvis Græciæ civitatem in illius gloriæ societatem admiserint.

Nam si quis forte miretur, quod mihi quoque inter legendum meditanti sæpissime accidit, quare esset quod Athenienses in omni doctrinarum laude cæteris Græciæ nationibus antecesserint, ita ut, quantum vicinitate conjuncti, tantum ingenio separati videantur; id cum in aliis artibus satis apparet, tum vero in hoc Eloquentiæ studio, de quo nunc agitur, multo magis est admirandum.32 Quis enim aut Argivum oratorem, aut Corinthium, aut Thebanum, vel, dum vixit, auctoritate, vel, post mortem, memoriâ, dignum commemoravit? Lacedæmonium vero usque

ad tempus Ciceronis, ipse, harum rerum, si quis alius, idoneus existimator, ait fuisse neminem. Itaque, quod in odoribus quibusdam accidere solet, ut quo magis in angustum comprimantur, eo exquisitiorem quandam suavitatem ac jucundiorem exhalent, id quodammodo eloquentiæ usu venit, ut quanto minus a reliquis Græciæ civitatibus concelebrata atque exculta sit, eo, arctis Athenarum manibus compressa, et fortius viguisse et abundantius luxuriâsse videatur.

De præstantiâ Atheniensium, quod ad cæteras artes attinet, non est hujus loci disputare: quod vero eloquentiæ tantâ celebritate urbs ipsa floruerit, et quod ii fere omnes qui eam præcipue excoluissent, tantam fuerint apud cives auctoritatem adepti, causæ videntur esse duæ; una reipublicæ ex formâ populari, altera ex populi ipsius admirabili quodam ingenio repetenda. Quarum quidem priorem, ut est hujus artis propria ac fere singularis, paulo longius prosequemur; posteriorem, ex admirabili mentis habitu deductam, cum ad alias artes pertinere non minus videatur, paucis tantum breviter strictimque interpositis, omittemus.

Erant igitur Athenienses a naturâ ingenio ita comparati, ut quantum cæteris ad domesticas res obeundas, quantum ad liberos erudiendos, quantum ad consuetudines familiarium contrahendas, et ad ipsas rationes negotiorum traducitur temporis, tantum illi consumpserint ubi vel elegantia sermonis, vel subtilitas disputationis, vel denique 33 rei audiendæ novitas aures animosque detineret. Quid theatra commemorem? Quid porticus? Quid Rhetorum ludos? Quid hortos philosophorum? Quid Fori judicia? Quid frequentiam Ecclesiarum? Quid funebres illas orationes 34 tanto civium conventu ac studio celebratas ? Jam vero ipsos tabernarios ita hæc mira sive audiendi libido, sive loquendi 35 incontinentia invaserat, ut, cum in cæteris urbibus hæ sint Fori solennes cantilenæ πῶς ἵστης; 36 πῶς ὁ σῖτος ὤνιος ; ’ in Atheniensium macellis non nisi de novissimâ alicujus vel Tragici fabulâ, vel politici oratione, vel etiam sophista declamatione solitum esset decantari. Adeo nihil in hâc urbe valde celebrabatur, quod non cum aurium delectationem, tum etiam ingenii exercitationem complecteretur.

Age vero, ejusdem populi quantum aurium fastidium fuisse putabimus, qui,37 cum aliquando gravi pecuniæ inopia premerentur, et nescio quis opulentiorum civitati pecuniam se dixisset,

barbarismo autem usus, commodaturum, exploserint hominem, et negârint barbare loquentem, etiam cum beneficium obtulisset, esse audiendum. Itaque nullam rem tam gravem existimabant, quæ posset probari non cum sermone quodam accurato elegantique conjuncta. Quare apud populum otio affluentem, his autem rebus 38 a naturâ deditum, tanto acumine judicii, tantâ ingenii subtilitate, tam 39 teretibus ac religiosis auribus, quo tandem eos in honore habendos existimemus, qui, summis eloquentiæ artibus instructi, et aures explere, et ingeniis occurrere, et judicio satisfacere potuissent ? Ac si, in Rhetorum scholis aut in umbrâ Academiæ, de ejusmodi rebus disputantes quæ vel parvi essent, vel aliorum temporum, vel certe ad ipsos minus pertinentes, jucunde tamen 40 ab omnibus et cum quâdam observantiâ exciperentur, quanto magis convenit Oratorem, qui de his ipsis rebus diceret, quæ et tum agerentur, et civium gloriam summamque reipublicæ continerent, gratiâ atque auctoritate valiturum?

Verum hoc omne de populi ingenio missum faciamus, atque ad id quod modò proposueram, quodque est huic quæstioni magis accommodatum, convertamur. Ego enim sic existimo, universam nostram investigationem ad nihil pene aliud quam ad reipublicæ formam pertinere; adeo ut, illa si alia exstitisset, confirmare ausim, studium quidem Eloquentiæ non continuo nullum futurum, Oratores vero certe ad istam laudem atque amplitudinem nunquam perventuros. Quid enim? nonne primo constat, cum post reges atque Archontas decennales populare imperium a Solone constitueretur, oratores quasi eodem partu tum demum esse exortos; hôc autem nondum constituto, ne nomen quidem Oratoris in civitate fuisse auditum? Nam illa nimis antiqua prætereo quæ 41 de Mnestheo apud Libanium memoriæ tradita sunt. Deinde vero non id solum inter Eloquentiam et Democratiam convenire video, quod simul sint tanquam e carceribus emissæ, verum etiam quod, spatio pariter decurso, ad calcem una pervenerint: cum enim, Demosthenis ætate (quo quidem extincto, utramvis frustra quæsiverimus), illa divina Eloquentia perfectionem quandam et maturitatem gloriæ attigisset, tum, eodem fere tempore, cursu non minus absoluto, Democratiæ Status ad id licentiæ processerat, ut restare jam nihil ulterius, quo progredi posset, videretur.

Quad autem nuper statuebam Eloquentiæ ortum cum popu

lari imperio fuisse æqualem, næ id vere dixisse existimabor, cum, qui primus Athenis floruerit Orator, ex 42 Tullio aliisque didicerimus. Nimirum ut Hercules dicitur specimen sui in cunis exhibuisse, sic Eloquentia quid virium foret in republicâ aliquando habitura, ex eo, quod in Pisistrato contigit tanquam prolusionis causâ, indicâsse videatur. Qui cum in ipso primordio, et, quod aiunt,43 év σeλívo reipublicæ a Solone constitutæ, et ad populi manus traductæ,44 vixerit, tantum tamen, ut illis temporibus, dicendo valuit, ut eam sit potentiam a civibus mutuatus, per quam, mox ademptâ ipsorum libertate, in tyrannidem involavit. De quo, unde tantam fuisset a populo ad ipsorum perniciem auctoritatem nactus, cum a Solone quæreretur, respondisse 45 dicitur ὅτι ἐκεῖνος πιστότερος κολακεύων ̓Αθηναίους ἐμοῦ ἀληθεύ σavros.' Vera sane vox, et quæ non modo id, de quo quærebatur, verum etiam plura quæ postea consecuta, et omnem fortunam reipublicæ mire divinitusque adumbraret!

Neque vero hæc eo prolata velim existimari, quo, quam 46 Pisistratus aliique qui illius ætatem proxime attigerunt, apud cives suos auctoritatem adepti, eam omnem Eloquentiæ soli tribuendam censeam. Etenim 47 duarum Artium, quæ possunt attollere homines in amplissimum gradum dignitatis, una Oratoris, altera Imperatoris eximii, neutram ei deesse oportebat, qui, tunc temporis, summum locum in Atticâ civitate obtinere vellet. Cum enim altera turbulentæ ætatis ratione, bellisque externis postularetur, alteram ingenium hominum et reipublicæ forma desiderabat. Neque 18 enim Orator satis dignus, qui rempublicam administraret, videbatur, nisi qui et armis eandem antea defendisset; nec Imperator satis bellum bene gesturus qui non et rei gerendæ rationem dicendo exposuisset: præsertim cum foris ea tunc esset hostium multitudo, ut bellum vix unquam intermitteretur; domi autem ea cum æqualitas civium, tum etiam paucitas, ut ab iisdem hominibus esset et pro patriâ pugnandum, et de republicâ deliberandum. Quo factum ut litterarum monumentis fere neminem ex iis temporibus honoris causâ mandatum acceperimus, nisi qui has duas facultates conjunxerit, nec quemquam qui illas conjunxisset, qui non ibidem et nobilis et gratiosus et reipublicæ princeps commemoretur. Ex hôc fuit numero, is qui Pisistratidas excepit,49 Clisthenes; ex hôc ille vir, paratiorne dicam in dicendo an in agendo expeditior? 50 Themistocles; ex hoc Miltiades, Cimon, Aristides; summi Viri et Imperatores;

quorum tamen nulli Eloquentiam defuisse et ab aliis et ab ipso 51 Cicerone memorie traditum. Immo non modo non defuit, verum etiam 52 aliqui sunt, qui hanc ætatein, ut ordine temporis, sic etiam excellentiâ artis oratoriæ primam existimaverint.

Cæterum, quemadmodum Imperatores copias, quarum majorem habent fiduciam, non nisi sub exitum pugnæ in aciem educi jubent, sic ego quidem Virum illum ad hanc partem nostræ disputationis unum omnium, exempli causâ, maxime facientem, jam tum, cum cæteros recenserem, prætermittebam, atque huc, quo minus in eo perturbem ætatum ordinem, tanquam inter Triarios reservabam. Quid igitur jam tandem de Pericle Quanta in eo Imperatoris laus! cujus quidem Orationes non unctam Rhetoris officinam, sed tubas et castrorum severitatem spirare dixeris. Quot classibus præfuit! Quot victorias reportavit! Euboeam vero in Atheniensium potestatem quâ diligentiâ, quo consilio redegit! Nec tamen ille in armis præstantior quam in togâ: cujus dicendi fuisse 53 dicitur tanta suavitas, ut Suada in labris illius sessitârit;' tanta ejusdem gravitas, ut fulserit, tonuerit, permiscuerit Græciam;' unde etiam 55 Olympii nomen consecutus; nec Plato eum dubitarit omnium Oratorum pronuntiare 56 perfectissimum: quippe cui studium id accessisset eaque conformatio doctrinæ, ut ne a litteris quidem paulo interioribus et fontibus ipsius 57 philosophiæ libandis alienus esset. Præterea idem nec in luce modo atque in oculis civium magnus, sed intus domique ornatior. Quæ studia ! quæ artes! quæ humanitas! quæ vitæ morumque elegantia! quæ consuetudines hominum eruditissimorum! nihil denique ut illi deesse videatur, quod in summum Imperatorem, optimum Oratorem, elegantissimum hominem convenire posset.

54

[ocr errors]

Quorsum igitur hæc tam multa de Pericle? nempe quo sentiatis auctoritatem tantam, quantam in eo fuisse omnes intelligimus, non eloquentiæ 58 magis, quam cæteris ejus virtutibus esse debitam; neque Oratori soli a popularibus concessam, sed ei, quo eodem et hostium propulsatore et civium gubernatore, et artium patrono utebantur.

Verum enimvero quod alii fortasse arbitrentur, ita laudem in Pericle omnia occupâsse, ut nullus in eo sit reprehensioni locus, id ego quidem longe secus existimo. Erat enim in illo Viro artis atque ingenii satis, gravitatis ac severitatis parum. Neque verò ejusmodi severitatis, quæ in usu quotidianæ vitæ et in

« PrethodnaNastavi »