Slike stranica
PDF
ePub

Florentini, et alii qui summe diligebant eius salutem: et invallescente infirmitate, inter manus eorumdem, pacificatus Deo et sumptis sacramentis ecclesie, devotissime mortuus est. Cives Florentini qui aderant, considerantes quod Pistorienses non permitterent eum mortuum de civitate asportari, pulcerimum dolum et bonum excogitaverunt. Nam, corpore marchionis in alio lecto et camera collocato, in cubiculum eiusdem teotonicum quemdam nomine Radislaum (a) de Villafrancha posuerunt. Qui astantibus Florentinis et Pistoriensibus, iuxta ordinem datum, interrogatus dixit se numquam posse liberari ab infirmitate qua tenebatur, nisi defferent eum Florentiam: quia ibi erat animus suus et thesaurus suus, videlicet civitas et cives, mater et uxor, et omne suum bonum: et iussit se statim illuc deferri. Florentini vero sagaciter cum propriis indumentis corpus marchionis super quodam equo substulerunt, et super croppa equi quendam suum amatissimum et robustum familiarem teothonicum, nomine Nicholaum de Aquisgranis, qui sustinebat corpus prefatum, adiecerunt. Et sic illum extraxerunt de civitate Pistorii, et perduxerunt in civitatem Florentinam in abbatiam prefatam: ubi ab omnibus civibus, maribus et feminis cuiuscumque etatis, status et conditionis, deploratum est, ac honorifice sepultum est corpus ipsius XII kal. ianuarii, anno Domini ab incarnatione millesimo primo: aliqui habent millesimo sexto: quo die celebratur festum beati Thome apostoli. Et perinde quolibet anno tali die annalis ipsius celebratur in dicta abbatia.

XVIII.

militia.

Qualiter marchio Ugo plures cives florentinos decoravit

Nec pretereundum est scilentio, quod ipse marchio militie cingulo decoravit quamplures nobiles civitatis Florentie et eius districtus, videlicet de progenie Iandonatorum, Pulciorum (b), Nerlorum, filiorum de la Bella, et contis de Gangalando: qui milites tunc, et postea eorum sucessores signa dicti marchionis in eorum armis tulerunt et fecerunt (1).

(1) VILLANI, IV, 2: « E vivendo il detto marchese Ugo fecie in Fi<< renze molti cavalieri della schiatta de' Giandonati, de' Pulci, de' Nerli, <«< de' conti da Gangalandi e di quegli della Bella: i quali tutti per suo <«< amore ritennero e portarono l'arme sua adogata rossa e bianca con <<< diverse intransengne ».

(a) Cod.: Radislavit.

(b) ci corretto su a.

[ocr errors]

XIX.

Qualiter Huilla (a), illustrissima mater dicti marchionis, perfecit incepta monasteria per eum, et impetravit ab imperatore confirmationem largitionum eiusdem.

Post obitum prefati marchionis per ipsum Ottonem imperatorem constitutus fuit preses provincie prefate Tuscie Bonifatius marchio, pater strenue comitisse Matelde: qui Bonifatius una cum illustrissima domina Huilla, matre condam clare memorie Ugonis marchionis sepe dicti, supplicarunt ipsi imperatori Ottoni quatenus largitiones dudum factas per dictum Ugonem de gratia speciali confirmare dignaretur, ne posteritas revocaret in dubium si eas memoratus marchio auctoritate sua vel imperiali facere poterat. Qui princeps, ob remedium anime dicti marchionis supplicationibus predictis inclinatus, suo privilegio omnia confirmavit anno Domini MXII pridie idus maii (1); quod privillegium ego Andreas prefatus apud dictum dominum Nicolaum abbatem una cum aliis infrascriptis privilegiis (b) vidi et legi. Huilla vero prefata incepta predicta monasteria per condam virum suum compleri fecit, et similiter cum Bonifatio marchione ea ampliavit possessionibus et honore. Et Henrico regi et imperatori Romanorum, qui per electionem eidem Ottoni successit, iterum supplicatum est; et impetrata fuit confirmatio predictorum, ut apparet per ipsius imperatoris privilegium (2). Decessit enim Otto sine liberis masculis, et tunc institutum fuit ut per sex principes imperator eligatur (3), videlicet

(1) È il diploma alterato, edito dal Puccinelli nella sua Cronica della abbadia fiorentina, a p. 198 sotto il n. XIII.

(2) STUMPF, n. 1556 (Puccinelli n. XLV).

(3) VILLANI, IV, 3: « Morto Otto il terzo, per cagione che lo 'mperio <«< era andato per lingnaggio in tre Otti l'uno figliuolo dell' altro, si << parve a Sergio papa quarto e a'cardinali e a' prencipi di Roma, che <«<lo 'mperio fosse alla lezione degli Alemanni, in però ch' erano pos<<< senti gienti e grande braccio del christianesimo: ma che d'allora in<< nanzi lo 'mperio andasse per elezione del più dengno, confermandosi poi per la Chiesa, essendo adprovato diegno. E furono per dicreto or<«< dinati sette lettori dello 'mperio in Alamangna, e ch' altri non potesse << degnamente essere eletto imperadore se non per gli detti prencipi. Ciò << furono l'arcivescovo di Magonza cancielliere d'Alamangna, l'arcivescovo <«< di Trievi cancielliere in Galia, l'arcivescovo di Colongna cancielliere in (a) Così il cod., per Vuilla.

(b) Cod. ha privilegiis con la prima espunta.

per archiepiscopum Maguntinensem cancellarium imperatoris in Germania, archiepiscopum Trev[er]esem cancellarium imperatoris in Gallia, archiepiscopum Coloniensem cancellarium imperatoris in Ytalia, marchionem Brandeburgensem camerarium imperatoris, comitem Palatinum et ducem Saxonie. Et si non essent in concordia, nunc haberet vocem in electione rex Boemie, et maior pars obtineret. Unde versus de electoribus predictis, et officiis eorum circa imperium:

ΧΧ.

Maguntinensis, Treverensis, Colloniensis, quilibet imperii sit
Cancellarius horum, et Palatinus dapifer dux, Portidorensis,
Marchio prepositus camere, pincerna Boemus.

Hii statuunt dominum cunctis per secula. Amen.

Capitulum in quo continentur castella et loca privillegiata monasterio sancte Marie de Florentia.

Amplificatis possessionibus dicti monasterii Sancte Marie de Florentia largitionibus plurimorum, et confirmatis donationibus dictorum marchionum Hugonis et Bonifatii, Coradus imperator in anno Domini millesimo et trigesimo tertio ea omnia confirmavit (1). Et Gregorius papa nonus in millesimo ducentesimo vigesimo VIIII indictione secunda, quarto kal. febr. existens Perusii (2), per suum privilegium omnes donationes hactenus factas dicto monasterio ratificavit et approbavit, in quo nominantur hee loca: castrum de Signa; tertia pars castri de Grumulo cum ecclesiis et pertinentiis eorum; curia de Greve cum ecclesia sancti Martini ceterisque possessionibus suis; ecclesia sancti Bartholomei cum curte et terra Benozii et Azze uxoris eius de Radda, insuper et terra eiusdem de Petrorio seu in quibuscumque locis cum omnibus pertinentiis suis; castrum Radda cum curte et ecclesiis (a) et omnibus ad eam pertinentibus; castri de Tignano tertia pars cum ecclesiis et pertinentiis suis; ecclesia sancti Nicholai in campo Clarenti cum curte, proprietatibus et adi[a]centiis; castro de Collemonti

<< Ytalia, il marchese di Brandinborgo camerlingo, il duca di Sassongna <«< che gli porta la spada e 'l conte palatino del Reno che oggi succiede << per retaggio al duca di Baviera, e servelo a tavola del primo messo, «<e 'l re di Boemme che 'l serve della coppa: e sanza lui non vale la << lezione »>.

(1) Forse STUMPF, n. 2002: che però ha la data del 1030.
(2) POTTHAST (Puccinelli, L), n. 8328 (Puccinelli, XLIX).

(a) Cod.: ecclesias.

cum curte et ecclesiis et pertinentiis suis; curte Caccerini cum possessionibus suis; castrum Bibianum cum curte et ecclesiis omnibus ad eam pertinentibus; ecclesia sancti Martini in loco Conflenti cum pertinentiis suis; ecclesia sancti Martini que est infra civitatem Florentie iuxta prelibatum monasterium cum casis et terris et omnibus pertinentiis suis; curte Montis Domini cum omnibus ad eam pertinentibus; curte de Mandria cum pertinentiis suis; terra Iohannis Teudi cum casis et reliquis possessionibus, sicut Maria et Donatus eius filius contulerunt dicto monasterio; case et terre Iohannis filii Bose ecclesia sancti Proculi cum terris et domibus circa se; castrum Vichii cum curte et ecclesiis et omnibus pertinentiis suis; hospitale quod est iuxta dictum monasterium cum pertinentiis suis; vinee posite prope dictum monasterium; ecclesia sancti Simonis cum domibus et pertinentiis suis; curte de Montelatico cum pertinentiis suis; preterea quidquid ex donatione Bonifatii fratris dompni Benedicti condam abbatiis dicti monasterii possidet dictum monasterium; et omnes decime de Viclo, sicut eidem concessit condam episcopus Florentinus; et decime de allodio ipsius monasterii de curte Casalia de Flisti, [et] de Roccheta, prout eidem monasterio concessit dudum episcopus Vulteranus.

XXI.

Capitulum quod continet quod monasterium sancte Marie de Petrorio suppositum est sancte Marie de Florentia certo censu.

Continet insuper privilegium Corradi imperatoris suprascripti confirmationem donationis facte dicto monasterio sancte Marie de Florentia de monasterio sancte Marie de Petrorio sito iuxta lacum Perusinum, et (a) de eo quod tenet et debet dicto monasterio sancte Marie de Florentia pro terris, vineis, silvis, casis, coloni(bu)s et hominibus, prestationibus, pensionibus, obventionibus, reddictibus, censibus, iuribus piscationis, servitiis et rebus omnibus quas et quos et que debet et tenet ipsum monasterium, vel supradictum monasterium sancte Marie de Florentia iuxta lacum Perusinum seu in ipso loco seu in toto episcopatu Perusino et a Cortona superius usque ad planum de Carpino et a flumine Clani usque ad Pregii ubicumque; [et] solvere tenetur annuatim dicto monasterio sancte Marie de Florentia annuam pensionem. Constat insuper idem autentica scriptura confecta in M°CC XV°, indictione IIIIa, III° non. febr.

(a) Cod.: set.

Explicit opusculum de vita et morte marchionis Ugonis de Brandeburgo, et hedificiis constructionibus possessionibus et privillegiis monasterii (a) sancte Marie de Florentia, registratum per Andream, notarium Florentinum, ex quibusdam cronicis et auctenticis scripturis et privilegiis sumptis, in anno Domini MCCCXLV (1) indictione XIIII.

(1) Il Davidsohn corregge questa data nell'altra del 1346, perchè in quest'anno correva la indizione decimaquarta. Ma anche astraendo dalla possibilità che lo scrittore, secondo lo stile bizantino, abbia fatto incominciar questa il 1° settembre del 1345, più facile che egli abbia

sbagliata l'indizione, che l'anno.

(a) Le lettere e le parole, che vengono dopo monaste-, e che probabilmente furono trasportate più tardi in fine della carta da altra successiva, sono di scrittura più tarda (sec. XV).

[ocr errors]
« PrethodnaNastavi »