Slike stranica
PDF
ePub

Da validis juvenum pariter subigenda lacertis :
Sed justum tritis uncia pondus erit.
Addita de querulo volucrum medicamina nido
Ore fugant maculas: Halcyonea vocant.
Pondere, si quæris, quo sim contentus in illis;
Quod trahit in partes uncia sexta duas.
Ut coëant, apteque lini per corpora possint,
Adjice de flavis Attica mella favis.

Quamvis thura Deos, irataque numina placent;
Non tamen accensis omnia danda focis.
Thus ubi miscueris radenti tubera nitro;

Ponderibus justis fac sit utrimque triens.

75

80

85

Illyrica. Da quoque hæc pinsenda fortibus brachiis juvenum: sed uncia erit justum pondus pistis. Adde etiam medicamenta ex nido querulo avium: abstergunt labes facie: dicunt Halcyonea. Si petis quo pondere sim contentus in illis; quod capit uncia divisa in duas partes. Ut cohæreant, et possint facile inungi per corpora, adde mella Attica de favis flavis. Quamvis thura propitient Deos et numina infensa; non sunt tamen omnia immittenda aris ardentibus. Ubi intriveris thus nitro expolienti nævos, fac triens sit utrimque æquis ponderibus: * et adde parum

det: Pat. da libris: Heins. conj. pigris.—73 Al. Nec cum cerussa.—77 Addita de alter M. et quatuor Heins. vulgo Addita da. Quidam Additaque: nnus Addita quod: Marius vult Addito.-80 Al. Quas trahit: duo Quos: unus Quo. Heins. conj. uncia secta.—85 Alii rudenti corpora.—86 Vulgo utrumque trahens.

NOTE

seu Illyria, regio in ora maris Adriatici, Italiæ opposita, unde Iris laudatissimi nominis afferebatur.

Iris] Planta est, cujus radix maxime laudatur ad odores. Nostri vocant eam Glayeul, flambe, vel etiam Iris.

77 Querulo] Propter pipientes pullos.

Volucrum] De Halcyonibus loquitur, quæ, ut Plinins scribit, aves sunt paulo ampliores passeribus, colore cyaneo ex parte majore, tantum purpureis et candidis admistis pennis, collo gracili ac procero. Quas aves videre, ut idem ait, rarissimum est.

Nido] Hi Halcyonum nidi, referente eodem Plinio, admirationem habent, pilæ figura paulum eminenti,

ore perquam angusto, graudium spongiarum similitudine, qui ferro intercidi nequeunt, ictu valido franguntur.

78 Halcyonea] De iis medicamentis sic ait Plinius; 'Lepras, lichenas, lentigines, tollunt cum lupino, et sulphuris duobus obolis.'

80 Uncia sexta] Niger selibram intelligit. Planissime vero correctionem probavero clariss. Heinsii qui legit

secta.

81 Coëant] Ut cohæreant varia, de quibus locutus est, medicamina.

82 Attica] Quæ Athenis, Hymetto monte collecta, in varia loca, Romam præsertim, portabantur.

83 Quamvis] Aliud docet medicamentum.

85 Tubera] De papalis, pustulis

806 P. OVIDII NASONIS MEDICAMINA FACIEI.

Parte minus quarta dereptum cortice gummi,

* Et modicum e myrrhis pinguibus adde cubum. Hæc ubi contriris, per densa foramina cerne : Pulvis ab infuso melle premendus erit.

Profuit et marathros bene olentibus addere myrrhis;
Quinque trahant marathri scrupula, myrrha novem.
Arentisque rosæ quantum manus una prehendat,
Cumque Ammoniaco mascula thura sale.

Hordea quem

faciunt illis affunde cremorem.

Æquent expensas cum sale thura rosas.

Tempore sis parvo molles licet illita vultus;
Hærebit toto multus in ore color.

Vidi quæ gelida madefacta papavera lympha
Contereret, teneris illineretque genis.

[blocks in formation]

90

95

100

thymi, et adde cubum parvum pinguis myrrhæ. Ubi hæc subegeris, cribrato per spissa foramina: pulvis erit diluendus admixto melle. Utile etiam fuit adjicere faniculum myrrhis fragrantibus; fœniculum ducat quinque scrupula, myrrha novem. Et adde rosa siccæ quantum una manus capiat, et thura mascula cum sale Ammoniaco. Infunde illis cremorem quem faciunt hordea. Thura cum sule æquent rosas ponderatas. Quamvis fueris uncta faciem teneram tempore exiguo, multus nitor manebit in tota facie. Vidi quæ contunderet papavera humectata aqua frigida, et induceret genis mollibus.

-87 Dereptum rescripsit Heins. Vulgo direptum.-88 Pal. Et medium. N. modicum emiriris pigribus: Pat. e mutis: prima Ed. modicum meritis pigibus. V. et quatuor al. non habent rò e. idem mirtis. Al. adde cibum: Mss. Ciofani subum. Heins. conj. Et modicum mistis picribus adde thymum, vel pistis picribus. -89 AI. contriveris, vel contrieris: Mor. et alii contereris.-91 Marathros corr. Mycil. pro marathos.-92 Al. Quinque parant, vel parent. Quidam myrrha decem.-95 Al. quem fac. Al. infunde.-97 Hunc versum Burm, exhibuit ex emend. Heins. vulgo sit parvo mulier. Quinque scripti molli lic. ill. vultu: pr. Ed. et sex al. mollis vultu: duo molli vultus.-98 Al. nullus in ore.

NOTE

que, quæ faciem infestare solent, loquitur. Eas vero expoliendi et tollen. di vim habere nitrum docet Plinius.

87 Dereptum cortice] Quia arborum cortici innascitur gummi.

S8 Et modicum] Vide Notam clar. Heinsii. Deinde expende annon per cubum aliquantulam myrrhæ partem possis intelligere.

91 Marathros] Latini fœniculum vo

cant,

92 Scrupula] Scrupulum pars est

drachmæ tertia; tria adeoque drachmam conficiunt.

94 Ammoniaco] Lapsus est Commentator qui Ammoniacum gummi, rem omnino diversam, cum sale qui in Libya eruebatur, confudit. Hodie etiam in officinis reperitur sal Ammoniacus, sed factitius est.

95 Cremorem] Pro succo hordei posuit, quomodo fere Celsus usurpat.

97 Tempore] Maximæ virtutis postremum esse medicamentum innuit.

P. OVIDII NASONIS

HALIEUTICO N.

FRAGMENTUM.

ACCEPIT mundus legem: dedit arma per omnes,
Admonuitque sui. Vitulus sic namque minatur,
Qui nondum gerit in tenera jam cornua fronte :
Sic damæ fugiunt, pugnant virtute leones.
Et morsu canis, et caudæ sic scorpios ictu :
Concussisque levis pennis sic evolat ales.
Omnibus ignotæ mortis timor, omnibus hostem,
Præsidiumque datum sentire, et noscere teli

5

Mundus subiit legem: præbuit arma singulis, et admonuit sui: sic enim vitulus, qui nondum jam habet cornua in molli fronte, minas intentat: sic dama fugiunt, leones certant fortitudine, et cunis morsu, et sic scorpius percussione cauda: et avis levis sic avolat pennis agitatis. Metus est mortis omnibus incognitæ; concessum

2 Thuan. vitulus quæ manuque minatur: A. vitulus manuque minatur: Aldinæ edd. ex Mss. Sannazarii minaci. Burm. vult vitulus sic nempe minatur.— 4 Heins. conj. rictuque leones.-6 Mss. Concursisque. Edd. Gesn. et Pithœi

NOTE

1 Arma] Arma, ut ex sequentibus patet, non proprie, quod clariss. Heinsius videtur putasse, sed tropice pro innata quavis industria, et ad sibi

consulendum a natura data sagacitate, usurpavit.

4 Dama] Sunt caprarum sylvestrium quoddam genus. Gall. Daim.

Vimque modumque sui: sic et Scarus arte sub undis,
Incidit, assumtamque dolo tandem pavet escam.
Non audet radiis obnixa occurrere fronte,
Aversus crebro vimen sed verbere caudæ
Laxans subsequitur, tutumque evadit in æquor.
Quin etiam si forte aliquis, dum pone nataret,
Mitis luctantem Scarus hunc in vimine vidit,
Aversam caudam morsu tenet: atque ita *
* Uber servato, quem texit, in * resultet.
Sepia tarda fugæ, tenui cum forte sub unda

Deprensa est, jam jamque manus timet illa rapaces,
Inficiens æquor nigrum vomit ore cruorem,
Avertitque vias, oculos frustrata sequentes.
Clausus rete Lupus, quamvis immanis et acer,

10

15

20

omnibus sentire hostem et columen datum, et cognoscere potestatem et modum suorum armorum: sic etiam scarus resecat dolo sub undis, et timet escam tandem correptam fraude. Non audet sese dare fronte opposita in radios; sed aversus divellens vimen frequenti caudæ agitatione subsequitur, et erumpit in mare securum. Quin etiam si forte aliquis propitius scarus aspexit hunc conflictantem in nassa, dum pone nataret, morsu apprehendit aversam caudam : * Sepia lenta ad fugam, cum forte correpta est sub aqua molli, et illa jam jamque metuit manus prædabundas, tingens mare exspuit ore atrum sanguinem, et corripit vias, frustrata oculos insequentes. Lupus irretitus, quamvis ingens et vehemens, demissus quiescit in arenis dimotis

pinnis.—7 Burm. conj. innatus mortis timor.-9 Ms. Vlitii sic Escarus.— 10 Ms. Vlitii, et Ald. Decidit.—12 Vimen sed Cod. Thuan. et A. alii veniens sub.-14 Dum pone nataret restituerunt Pantagathus et Gesnerus: alii damptus nataret; et ceterorum fere omnium corrupta lectio.-16 Codd. Aversum: Heins. Aversam; qui etiam addidit ita ex iisdem. Vlitii Ms. atque*: Pith. atque ita*.-17 Thuan. Uber servato quem texit irresultet: A. Uberet nato quem texit quem resultat. Vlitius sic refingit suppletque: atque ita flexu Liberiore natans quem texit nassa [vel rete] resultat.-20 Mss. vomit illa vel illace.21 Vulg. Avertitque vices.-22 Thuan. quamvis immitis.-23 Alii submissus

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Dimotis cauda submissus sidit arenis.

. in auras

Emicat, atque dolos saltu deludit inultus :
Et Muræna ferox, teretis sibi conscia tergi;
Ad laxata magis conversa foramina retis,
Tandem per multos evadit lubrica flexus,
Exemploque nocet, cunctis intervenit una.
At contra scopulis crinali corpore segnis
Polypus hæret, et hac eludit retia fraude,
Et sub lege loci sumit mutatque colorem;

Semper ei similis, quem contigit: atque ubi prædam
Pendentem setis avidus rapit, hic quoque fallit
Elato calamo, cum demum emersus in auras
Brachia dissolvit, populatumque exspuit hamum.

25

30

35

cauda... Exilit in auras, et eludit impune dolos saltu. Et muræna immitis sibi conscia dorsi lubrici, accedens ad foramina magis laxa retis, tandem lubrica erumpit per multas agitationes; et dispendio est, una succurrit omnibus. At contra polypus piger adhæret saxis corpore crinito, et declinat retia hac arte, et induit et immutat colorem sub lege loci, semper similis ei quem contigit: atque ubi rapax corripit escam pendentem setis, hic quoque decipit arundine sublata, cum demum extractus in aërem laxat brachia, et evomit hamum devoratum. At mugil excutit cauda

sedet armis in austri: alii cedet arenis: Thuan, et A. ridet arenis in auras; unde Heins. sidit arenis: posuitque duas voces in auras in fine sequentis versus. -25 Edd. Gesn. Bersm. et Vlitii diludit.-26 Ms. Vlitii More ferox et reti sibi conscia.-27 Idem Ms. connexat forma retis.-29 Bersm. quod prævenit una. —32 A. mittitque colorem.-34 Setis Pith. Gesn. aliique: Áld. retis.—35 A.

NOTE

flumina ingreditur, ubi quibuscumque sordibus, præsertim stercoribus, vescitur. Spigola dicitur Italis.

23 Sidit] Ne retibus capiatur. 26 Murana] Piscis littoralis est, itemque fluvialis; nostris etiam hominibus in deliciis. Gall. Lamproye.

29 Intervenit] Quia per idem a Muræna laxatum foramen sese subtrahunt.

tum raditur aut fricatur, non comprehenditur.

32 Sub lege] Ex lege, Ovidiana locutio. Dictus vero est hic piscis loci cujusvis colorem induere. Quæ res oculorum nostrorum ratione ideo minus videri debet absurda, quod et aves plurimæ sint, lepores etiam eo videamus, quo terra est, colore; ut præsentes et in conspectu positos omnino non videamus.

30 Crinali] Hoc dicit quia brachia seu pedes habet quam plurimos et 34 Setis] Quibus etiamnum utuntur tenuissimos, quibus sese rupibus alli- hodie ad suspendendos hamos; albis gat. præsertim, quæ, quia sunt pellucidæ a 31 Hac fraude] Quia retibus tan- piscibus non ita possunt cognosci.

« PrethodnaNastavi »