M.T. Ciceronis de re publica librorum reliquiæ: quas in lucem ed. A. Maius

Naslovnica
 

Uobičajeni izrazi i fraze

Popularni odlomci

Stranica 138 - Martium dicitis; deinde subter mediam fere regionem sol obtinet, dux et princeps et moderator luminum reliquorum, mens mundi et temperatio, tanta magnitudine, ut cuncta sua luce lustret et compleat.
Stranica 130 - Cuius tanti mali non modo reddenda ratio nobis, sed etiam tamquam reis capitis quodam modo dicenda causa est. Nostris enim vitiis, non casu aliquo, rem publicam verbo retinemus, re ipsa vero iam pridem amisimus.
Stranica 144 - Deum te igitur scito esse, siquidem est deus, qui viget, qui sentit, qui meminit, qui providet, qui tam regit et moderatur et movet id corpus, cui praepositus est, quam hunc mundum ille princeps deus; et ut mundum ex quadam parte mortalem ipse deus aeternus, sic fragile corpus animus sempiternus movet.
Stranica 127 - Catoni maledicere. 12 dein paulo post: nostrae, inquit, contra duodecim tabulae cum perpaucas res capite sanxissent, in his hanc quoque sanciendam putaverunt, si quis occentavisset sive carmen condidisset quod infamiam faceret flagitiumve alteri...
Stranica 136 - Nisi enim deus is, cuius hoc templum est omne quod conspicis, istis te corporis custodiis liberaverit, hue tibi aditus patere non potest. Homines enim 75 sunt hac lege generati, qui tuerentur illum globum, quem in hoc templo medium vides, quae terra dicitur : bisque animus datus est ex illis sempiternis ignibus, quae sidera et Stellas vocatis ; quae globosae et rotundae, divinis ani80 matae mentibus, circos suos orbesque conficiunt celeritate mirabili.
Stranica 31 - Africanus, res publica res populi, populus autem non omnis hominum coetus quoquo modo congregatus, sed coetus multitudinis iuris consensu et utilitatis communione sociatus.
Stranica 140 - Sentio' inquit 'te sedem etiam nunc hominum ac domum contemplari; quae si tibi parva ut est ita videtur, haec caelestia semper spectato, illa humana contemnito. Tu enim quam celebritatem sermonis hominum aut quam expetendam consequi gloriam potes?
Stranica 38 - nulla [regni] sancta societas nec fides est'. quare cum lex sit civilis societatis vinculum, ius autem legis aequale, quo iure societas civium teneri potest, cum par non sit condicio civium? si enim pecunias aequari non placet, si ingenia omnium paria esse non possunt, iura certe paria debent esse eorum inter se qui sunt cives in eadem re publica. quid est enim civitas nisi iuris societas civium?
Stranica 10 - Graeci sapientis nominaverunt, omnis paene video in media re publica esse versatos. neque enim est ulla res, in qua propius ad deorum numen virtus accedat humana, quam civitatis aut condere novas aut conservare iam conditas.
Stranica 137 - Erant autem eae stellae quas numquam ex hoc loco vidimus, et eae magnitudines omnium quas ess"e numquam suspicati sumus, ex quibus erat ea minima quae, ultima a caelo, citima a terris, luce lucebat aliena.

Bibliografski podaci