Slike stranica
PDF
ePub

LIBER PRIMUS.

TEMPORA Cum causis Latium digesta per annum,

Lapsaque sub terras, ortaque signa canam. Excipe pacato, Cæsar Germanice, vultu

Hoc opus, et timidæ dirige navis iter:
Officioque, levem non aversatus honorem,

Huic tibi devoto numine dexter ades.
Sacra recognosces Annalibus eruta priscis,
Et quo sit merito quæque notata dies.
Invenies illic et festa domestica vobis:
Sæpe tibi pater est, sæpe legendus avus.
Quæque ferunt illi pictos signantia fastos,
Tu quoque cum Druso præmia fratre feres.
Cæsaris arma canant alii; nos Cæsaris aras,
Et quoscunque sacris addidit ille dies.
Annue conanti per laudes ire tuorum,

Deque meo pavidos excute corde metus.
Da mihi te placidum: dederis in carmina vires.
Ingenium vultu statque caditque tuo.

Pagina judicium docti subitura movetur

Principis, ut Clario missa legenda deo.
Quæ sit enim culti facundia sensimus oris,
Civica pro trepidis cum tulit arma reis.
Scimus et, ad nostras cum se tulit impetus artes,
Ingenii currant flumina quanta tui.

Si licet, et fas est, vates rege vatis habenas,
Auspice te felix totus ut annus eat.

Tempora digereret cum conditor urbis, in anno

Constituit menses quinque bis esse suo.

5

10

15

20

25

Scilicet arma magis, quam sidera, Romule, noras:

Curaque finitimos vincere major erat.

Est tamen et ratio, Cæsar, quæ moverit illum :
Erroremque suum quo tueatur habet.

Quod satis est, utero matris dum prodeat infans,
Hoc anno statuit temporis esse satis.
Per totidem menses a funere conjugis uxor
Sustinet in vidua tristia signa domo.
Hoc igitur vidit trabeati cura Quirini,
Cum rudibus populis annua jura daret.

Martis erat primus mensis, Venerisque secundus :
Hæc generis princeps, ipsius ille pater.
Tertius a Senibus, Juvenum de nomine quartus:
Quæ sequitur, numero turba notata fuit.

At Numa nec Janum, nec avitas præterit umbras:
Mensibus antiquis addidit ille duos.

NE tamen ignores variorum jura dierum;
Non habet officii Lucifer omnis idem.
Ille Nefastus erit, per quem tria verba silentur ;
Fastus erit, per quem lege licebit agi.
Neu toto perstare die sua jura putaris;

Qui jam Fastus erit, mane Nefastus erat.
Nam simul exta deo data sunt, licet omnia fari,
Verbaque honoratus libera prætor habet.
Est quoque, quo populum jus est includere septis;
Est quoque, qui nono semper ab orbe redit.
Vindicat Ausonias Junonis cura Kalendas:
Idibus alba Jovi grandior agna cadit.
Nonarum tutela deo caret. Omnibus istis,

Ne fallare cave, proximus Ater erit.
Omen ab eventu est: illis nam Roma diebus

Damna sub adverso tristia Marte tulit.
Hæc mihi dicta semel, totis hærentia fastis,
Ne seriem rerum scindere cogar, erunt.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

Dexter ades ducibus, quorum secura labore
Otia terra ferax, otia pontus agit.

Dexter ades patribusque tuis, populoque Quirini,
Et resera nutu condita templa tuo.

70

Prospera lux oritur: linguisque animisque favete.
Nunc dicenda bono sunt bona verba die.

Lite vacent aures, insanaque protinus absint
Jurgia: differ opus, livida lingua, tuum.

Cernis, odoratis ut luceat ignibus æther,
Et sonet accensis spica Cilissa focis?

Flamma nitore suo templorum verberat aurum,
Et tremulum summa spargit in æde jubar.

Vestibus intactis Tarpeias itur in arces:

Et populus festo concolor ipse suo est.

Jamque novi præeunt fasces: nova purpura fulget:
Et nova conspicuum pondera sentit ebur.

75

80

Colla rudes operum præbent ferienda juvenci,
Quos aluit campis herba Falisca suis.

Jupiter, arce sua totum cum spectet in orbem,
Nil nisi Romanum, quod tueatur, habet.

85

Salve, læta dies, meliorque revertere semper,
A populo rerum digna potente coli.

Quem tamen esse deum te dicam, Jane biformis?
Nam tibi par nullum Græcia numen habet.

Ede simul causam, cur de cœlestibus unus

Sitque quod a tergo, sitque quod ante, vides.
Hæc ego cum sumtis agitarem mente tabellis,
Lucidior visa est, quam fuit ante, domus.
Tum sacer, ancipiti mirandus imagine, Janus
Bina repens oculis obtulit ora meis.
Obstupui, sensique metu riguisse capillos,
Et gelidum subito frigore pectus erat.

90

95

Ille tenens dextra baculum, clavemque sinistra,
Edidit hos nobis ore priore sonos:

Disce, metu posito, vates operose dierum,

Quod petis, et voces percipe mente meas.

Me Chaos antiqui (nam res sum prisca) vocabant :
Adspice, quam longi temporis acta canam.
Lucidus hic aer, et, quæ tria corpora restant,
Ignis, aquæ, tellus, unus acervus erant.
Ut semel hæc rerum secessit lite suarum,

Inque novas abiit massa soluta domos;
Flamma petit altum; propior locus aera cepit;
Sederunt medio terra fretumque solo.

100

105

110

Tunc ego, qui fueram globus, et sine imagine moles, In faciem redii dignaque membra deo.

115

Nunc quoque, confusæ quondam nota parva figuræ,
Ante quod est in me, postque videtur idem.
Accipe, quæsitæ quæ causa sit altera formæ:
Hanc simul ut noris, officiumque meum.
Quicquid ubique vides, cœlum, mare, nubila, terras,
Omnia sunt nostra clausa patentque manu.

Me penes est unum vasti custodia mundi:

Et jus vertendi cardinis omne meum est.

120

Cum libuit pacem placidis emittere tectis,
Libera perpetuas ambulat illa vias.
Sanguine lethifero totus miscebitur orbis,
Ni teneant rigidæ condita bella seræ.
Præsideo foribus cœli cum mitibus Horis:

125

It, redit officio Jupiter ipse meo.

Inde vocor Janus. Cui cum Cereale sacerdos
Imponit libum, mixtaque farra sale;

Nomina ridebis: modo namque Patulcius idem,
Et modo sacrifico Clusius ore vocor.
Scilicet alterno voluit rudis illa vetustas

Nomine diversas significare vices.

Vis mea narrata est: causam nunc disce figuræ.
Jam tamen hanc aliqua tu quoque parte vides.

130

« PrethodnaNastavi »