Slike stranica
PDF
ePub

videmus, ex parte dei et nostra diligentissime rogantes vobis mandamus, quatenus hos latores praesentium misericorditer et honeste suscipiatis, parochianos quoque vestros, ut ad praedictae ecclesiae aedificationem suae misericordiae dexteram extendant, moneatis. In eis vero praecipiendis ne aliqua levis praetendatur occasio obnixe monemus et precamur. Cum vero 1) eorum dei verbum in populo seminaverint, beneficii sibi pro dei amore collati nullam portionem importune quaeratis, nisi quam ipse spontaneus obtulerit. Sic enim ratio postulat, ut qui seminat et metat. Attendite igitur filii precibus nostris, ut pro temporalibus et transitoriis aeterna praemia possideatis.

X.

Bischof Konrad II. von Strassburg beurkundet einen Kaufvertrag zwischen dem Ritter Burchard von Kirchheim und der Abtei HauteSeille [Hohforst].

1198.

Original-Perg. 221/2:20 mit Siegeleinschnitt. Nancy. Archives départementales H 633. Wohl von Empfängerhand.

[ocr errors]

Reg. nr. 702.

Conradus divina provisione ecclesie Argentinensis humilis minister omnibus deo servientibus spiritu discretionis habundare. Quoniam multis exprimens scimus successus prosperos invidia non carere, demus operam, ut pro posse nostro illam extinguamus. Igitur notum facimus tam presentibus quam posteris vendidisse Borchardum militem de Kyrchem2) et filios fratris sui Hvelinum scilicet et Muselinum alodium suum de Ramesperch3) cum omni integritate per manum consalemanorum suorum Ottonis Pueri1), Ottonis Mulych5), Ottonis iunioris de Mollesehin6), Henrici Vagehube?), Gerungi et fratris eius Eilwardi militum de Marlei) ecclesie AlteSilve wirpientibus omnibus heredibus et coheredibus suis quod ut pacata pace possideant sigilli nostri ac legitimorum subscriptione testium auctoritate confirmamus adicientes, quod predecessor noster bone memorie Henricus episcopus compositionem que ab ecclesia de Hystehin) et Tytheero plebano de Romovileir10) cum fratribus Alte Silve de decimis facta et firmata est, secundum quod in karta continetur, ratum habeatur. Apponentes etiam de decimis prefati alodii qualis fuerit temporibus fertilitatis sub iureiurando tota fertilitas in novem virtalibus consummavit, pro quibus ecclesia Alte Silve duodecim, abbatisse scilicet octo, plebano autem quatuor utriusque annone, ne in aliquibus redditus ecclesiarum minuatur, datura est. Sacerdoti vero, ad quem spectat minorum decimacio cum consilio antiquorum

1) Lücke.

2) Kirchheim: els. Kanton Wasselnheim.

9) Ramelsberg zwischen Singrist und Romansweiler: els. Kanton Maurs

[blocks in formation]

plebanorum quinque nummatas prati in legitimum concambium assignatum novimus, et ne quis successorum suorum deinceps querelam movere audeat, perpetuo anathematis iaculo innodamus. Et in hac tali ac tanta et tam sollempni institucione succedunt testibus testes: Borchardus de Granges 1) archidiaconus, in cuius archidiaconatu locus ille consistit, Bertordus cantor, Morandus magister scolarum, Cuno plebanus de Herstein), Albertus comes de Dasgesborch, Otto dominus de Osten3) et filius eius iunior Otto, Waltrannus de Zenachere1) Hesso causidicus de Gezebotestiein 5) milites, Hezelo prepositus, Lambertus villicus et ceteri quam plures. Actum canonice, publice recitatum, legitime confirmatum anno dominice incarnationis millesimo .... centesimo . . . . nonagesimo . . . . septimo . . . . epacta undecima ... concurrente. tercio. . . . indictione . . . . prima6). anno pontificatus nono. .7)

... nostri

...

....

....

XI.

...

Bischof Konrad II. von Strassburg beurkundet der Abtei Neuburg gegenüber den Ansprüchen des Strassburger Domstifts ihren Besitz in Harthausen.

1201.

Original-Perg. 48:40. Hagenau. Bürgerspital. Das abgefallene Siegel hing an farbigen Seidenfäden, Aus der bischöflichen Schreibstube. Zeugenregest Würdtwein, Nova subs. diplom .X, 201 N. f. aus Neuburger Cartular. Reg. nr. 724.

In nomine sanctę et individuę trinitatis. Ego Cunradus dei gratia Argentinensis ecclesię humilis minister universis tam presentibus quam futuris in perpetuum. Quoniam contractus vel donationes, que iuste ac legaliter a Christi fidelibus perficiuntur, temporum intervallis ac personarum variatis successionibus memorię subtrahuntur, nisi scripturarum munimine conservatę perpetuentur, necessarium duximus scriptis commendare, quo titulo vel qualiter monasterium Nuwenburc curiam Harthusen nuncupatam dinoscatur possidere. Siquidem sacerdos quidam venerabilis Hartmannus nomine ex familia comitis Petri de Luzzelnburg in clericatum assumptus tandemque ad presbiteratus ordinem promotus quoddam predium Harthusen videlicet cum universis appendiciis suis, idest capella curiali, decimis, arbustis, agris, pratis, certis distinctum ac limitatum terminis, per multum tempus quiete possedit. Ceterum postquam in diebus suis processerat, novissimorum et vitę perennis non immemor pia consideratione iam dictum predium cum capella curiali et universis appendiciis et decimis, ab omni iure parrochiali ex antiqua institutione absolutum, beatę Marię et

1) Als Burchard von Gregens 1185, von Granies 1191. S. Strassb. Urk.-B. I, 100 nr. 121 bezw. 105 nr. 129.

2) Erstein: els. Kanton gleichen Namens.

3) Ostheim S. 586 Anm. 9?

4) Zehnacker: els. Kanton Maursmünster.

5) Geispolsheim: els. Kanton gleichen Namens.

6) Etwas später von anderer Hand eingefügt.

7) Epakte, Concurrente und Indiktion weisen bestimmt wie auch das Pontificatsjahr auf 1198.

fratribus Argentinensis ecclesię obtulit. Cumque heredibus ipsius sacerdotis et comiti Petro donatio facta innotuisset, cum absque ipsorum coniventia hoc actum fuisset, unanimiter reclamaverunt et quod factum fuerat immutare curaverunt. Porro prelibato Hartmanno sacerdote defuncto dum heredes ipsius prefatum predium dividere vellent, ceperunt inter se granditer altercari in tantum, quod ipsum predium usque ad tempora Reinaldi comitis patre suo Petro comite iam defuncto desertum permansit et incultum, donec primus abbas Nuvenburgensis1) Oulricus sepedictum prędium tamquam pro derelicto habitum per manum domine Ydę comitisse a filio ipsius Reinaldo suo monasterio dari petiit, et consentientibus heredibus Hartmanni presbiteri facillime impetravit. Itaque cum idem venerabilis abbas Oulricus prenominatum predium aliquamdiu cum omnibus pertinentiis suis libere et absolute in ea libertate, qua sacerdos Hartmannus habuerat, possedisset, decanus et Argentinensis ecclesia propter donationem prius factam ipsi abbati et monasterio suo questionem pro iam dicta donatione suscitavit ac litem denuo innovavit. Enimvero pro bono pacis et concordię atque nove religionis favore, prudentum consilio bonorumque 2) virorum arbitrio in hunc modum sedata dinoscitur controversia videlicet quod monasterium Nuvenburc decano et Argentinensi ecclesię singulis annis in octava 3) epyphanię persolvat quinque solidos monete publice in recognitionem suę libere possessionis per canonicos distribuendos, uti et ipsi canonici, quod legitime peractum dinoscitur, in perpetuum debeant attestari. Igitur Romanorum pontificum in hoc negotio vestigiis inherentes et scripturis autenticis edocti monasterio Nuvenburg [et fratribus]+) curiam Harthusen cum universo territorio suo et decimis, prout ei contradita fuit et hucusque possederunt, libere et quiete perenniter possidendam auctoritate dei omnipotentis et eius genitricis semper virginis Marię beatorum quoque apostolorum Petri et Pauli et omnium sanctorum et nostra confirmamus adicientes, quod si qua decetero civilis vel ecclesiastica persona iamdictum monasterium cum fratribus inibi deo et beatę Marię famulantibus regulariter super possessione grangie Harthusen et decimatione eiusdem inquietare vel molestare indebite presumpserit omnipotentis dei indignationem incurrat et, nisi resipuerit, ipsius vindictam graviter sentiat. Ut autem hec confirmationis pagina firma permaneat et inconvulsa, sygilli nostri munimine eam iussimus insigniri et legitimorum inscriptione testium sollempniter roborari. Acta sunt hec in aula nostra Argentinensi, anno domince incarnationis 1201, indictione 45). Testes: Oulricus maioris ęcclesie decanus, Fridericus cantor, Morandus scolasticus, Cunrat [Udelenbrucke]6)7), Cunrat [Gundelvinden]6)8), Bertoldt [de Lüpfe]6)9), Heinricus custos, Albertus archidiaconi. Ministeriales: Uvernherus marscalcus, Rûdol

[blocks in formation]

fus scultetus, Albertus vicedominus, Burchardus prefectus et alii quam plures.

Unter der Plica:

ad postulationem venerabilis et karissimi fratris nostri Petri abbatis.

XII.

Dompropst Albert und das Strassburger Kapitel beurkunden auf Grund eines von Bischof Konrad II, herbeigeführten Synodalbeschlusses den Verzicht des Plebans von Berstheim auf die Zehnten von Harthausen.

[1202] 1204.

Original-Perg. 51:18. Hagenau. Bürgerspital. Das gut erhaltene Siegel des Domkapitels hängt an rotbraunen Seidenfäden. Aus der Schreibstube des Domkapitels. Regest Würdtwein, Nova subs. diplom. X, 201 N. f. aus Neuburger Kartular. Reg. nr. 729.

[ocr errors]

In nomine sancte et individue trinitatis. Ego Albertus divina providentia Argentinensis ecclesie prepositus, Everhardus decanus, Fridericus cantor, Morandus scolasticus, tam presentibus quam futuris in perpetuum. Cum omnium ecclesiarum in Argentinensi diocesi sitarum utilitati et paci prospicere teneamur, maxime tamen debito caritatis illarum commodo et tranquillitati intendimus ampliori sollicitudine invigilare, in quibus servos dei divinis solum mancipatos cultibus iugi vigilantia cognoscimus desudare. Quam ob rem tam presenti etati quam successure posteritati notum esse cupimus, quod Bertoldus plebanus in Berstein1) contra venerabilem fratrem nostrum Petrum abbatem in Nuwenburc in sinado a bone recordationis domino Cunrado Argentinensi episcopo celebrata questionem movit super quibusdam decimis curie Harhusen ad Nuwenburc pertinentibus, firmiter asservans, eas ad ius ecclesie sue Berstein pertinere. Abbas autem econtrario) tam prescriptionem quam vivorum testium assertionem obitiens ea, que a parte prefati B. proposita fuerant, allegatione sufficienti publice in presentia totius sinodi elisit. Porro cum iam dictus B. plebanus in Berstein causam suam debilitari presentiret, sedem metropolitanam tanquam iudicium Argentinensis ecclesie suspectum haberet appellavit. Consequentes. vero elapsis aliquibus diebus idem B. ad conscientie sue puritatem reversus una cum abbate presentiam nostram adivit et prorsus omnem querimoniam simul cum appellatione remisit in facie tocius capituli nostri manifesta Voce contestans se diligenti inquisitione percepisse, quod nichil omnino iuris in decimis prefate curie Harthusen haberet, sed questionem, quam proposuit, suggestione quorundam parrochianorum suorum minus recte sapientium suscitasse. His itaque auditis et cognitis diffinitum est per sententiam ecclesie, abbatem et monasterium de Nuwenburc ab omni inquietatione sepe dicti B. plebani de Berstein omniumque successorum ipsiusin perpetuum debere liberum permanere. Ne ergo quisquam in posterum plebanorum Berstein vel alia quevis persona iniquo fervore succensa contra prefatum monasterium aliquid illicite valeat machinari, hanc nostre confir

1) Berstheim: els. Kanton Hagenau.

2) Von etwas späterer Hand übergeschrieben: preposite questioni.

Mitteilungen XXIX.

mationis paginam saniori consilio duximus consribendam et sigillo Argentinensis capituli decrevimus roborandam. Acta sunt anno incarnat. dom. 1202, epacta 261), ind. 5, conc. 1, in presentia domini Conradi venerabilis Argentinensis episcopi et prelatorum eiusdem ecclesie. Ceterum morte prelibati domini Cunradi episcopi interveniente et tempestate bellorum succrescente, ea que super hoc negotio tunc tractata fuerant, usque ad subsequens plene bienium nec scriptis fuerant commendata nec sigilli cuiusdem munimine confirmata. Igitur quod minus huc usque factum est, ut omnis de cetero malignandi occasio succiditur, perutile iudicavimus fore monasterio Nuwenburc hanc nostre auctoritatis kartam scribi et sigillari atque subscriptorum nomina testium annotari. Testes vero sunt hii scilicet Albertus maior prepositus, Everhardus decanus, Fridericus cantor, Morandus scolasticus, Arnoldus custos, Cunradus archidiaconus, Bertholdus archidiaconus et alii quam plures ecclesie canonici,

1) Richtig 25.

[blocks in formation]
« PrethodnaNastavi »