Slike stranica
PDF
ePub

ut, quid magni viri velint, cum mutari quosdam posse existiment, neque ipsi, nisi fallor, neque nos intelligamus. Nondum enim cuiquam id probarunt, cum in simili scribendi genere versati sunt. Libri Tristium, et qui De Ponto inscribuntur, quo ab omni affectatione (quanquam iis cum plerisque illius scriptis hoc commune est) magis alieni sunt, eo magis commendari juventuti debent. Et ubique Latinitas, vel inter prima. Ut non temere Muretus, quo, post literas renatas, nemo sine affectatione elegantius scripsit, quendam, qui auctori tanto hanc detraheret, prodigii instar, ovis et sulphure lustrandum existimet. Ut et Josephus Scaliger. Julius autem, in Rhetoricis (qui illius libri cum aliis non paucis perierunt) tanquam absolutum et perfectum omni ex parte exemplum, scripta ejus proponebat. Neque temere alia auctoritate quæ docebat, quod non semel ex divino ejus viri filio audire memini, ubique confirmabat. Sed natura ejus viri, candor, ingenuitas, velocitas, quæ in narrationibus potissimum elucet, supra votum est. Proximum est ergo, recte de iis judicare.

Barthius ad Papinii lib. II. Silv. Iv. 19.

Rem nitidissimis verbis, et plane Calliope cantatrice dignis, narrat Ovidius lib. v. Metam.

Ad lib. III. Silv. 11. 38.

Quomodo Anthedon formam perdiderit nimis eleganter et Poëtice describit Ovidius.

Ad lib. III. Silv. Iv. 40. 41.

Narcissi fabulam pæne ultra humanum ingenium comiter et venuste describit Ovidius.

Ad lib. 1. Theb. 150.

Nimia properantia sæpe peccat Ovidius, quem tamen contestatio propria excusabiliorem facit, de opere a busto velut actoris rapto.

[ocr errors]

Ibid. vs. 219.

Ovidius ingeniosissimus Poëtarum, tamen raro cautissi

mus.

Ad lib. II. 92.

Sane ego Valerium Flaccum Argonautica scribentem legere malo, quam vel Oviditım vel Papinium, quorum ille tenuem materiam lascivia utique violasset aut depudicasset, hic magniloquentia contrivisset.

Ibid. vs. 212.

Famæ domus descriptionem ingeniosissimam (Metamorph. lib. XII.) qua acutiorem et venustiorem nulla ope humanæ mentis excogitaveris.

Ibid. vs. 172.

Mira suavitate et celeritate inimitabili, qui est genius Nasonianus, fabula reponitur. Vide et ad lib. 111. 290.

Idem ad lib. III. vs. 192.

In Niobes magniloquentia poenaque describendis, seipsum vicit Ovidius, quem suspicor non pauca ex Tragicis sumsisse, hodie non extantibus, magna cum nostra dolentia.

Ad lib. IV. 756.

Librarii non solum tautologum fecerunt Ovidium, sed majoribus dictis inepte minora subdere fecerunt Ovidium, Poëtam cautissimum, et alia omnia potius quam tautologiæ notam meritum.

Ad lib. v. 367.

Virgilii gravitati si facilitatem Ovidii incomparabilem composueris, miraberis ingeniosissimorum hominum differentiam. Papinius ad eos nihil.

Ibid. v. 481.

Quæ divinitus dicta sunt, nec ope ullius ingenii humani fieri possunt præstantiora.

Ad lib. vi. 536.

In descriptione pugnæ Lapitharum cum Centauris inventionum copia, et sermonis nitidi celeritate seipsum super

avit.

Ad lib. XI. 42.

Ovidius verus Phoebi olor, 'quo nemo suavius, et (ut ita loquar) penetrantius unquam infortunia sua vel aliena dequestus est. Et omni lapide durior fuit Augusti animus, qui, si non plane condonare, quod utique et poterat et debebat, culpam, remittere tamen exilii atrocitatem uno verbo debebat illiquenti tam ingenuis lamentationibus tanto ingenio.

Ibid. 400.

Longa serie res ibi narratur, versibus plane Musarum manu scriptis, et ore canendis.

Idem Advers. LVIII. cap. 9.

Dicit universum ejus opus (Metamorphoseon) ingenium potius referre quam curam, quo ipso longe Marone est inferior. Vide reliqua.

Manutius ad Cicer. lib. IV. in Ver. cap. 48.

Elegantissimus Poëta, nulli veterum aut ingenio aut doctrina concedens, mira brevitate dixit, &c.

Tanaq. Faber lib. 1. Epist. 37.

Ubique ingeniosus est Ovidius, quod nemo unquam, nisi qui ipse ingeniosus non esset, negavit. Ubique doctus est Ovidius, de quo non minus apud omnes constat : sed haud equidem scio, an alibi doctior sit et ingeniosior, quam in secundo Tristium; neque adeo mirum est, causam suam apud Augustum agebat, Principem doctum, Principem Poëtam.

Idem Epist. 71.

Haud equidem scio, sitne aliquid in toto Latio, quod

elegantius et ingeniosius scriptum ab ullo Poëta fuerit, quam elegia octava libri 11. Ponticorum; ita sunt ibi omnia tersa, ita omnia varia et πολυπαθῆ, καὶ πάσας ἰδέας κινεῖ γλαφυρὸν ποίημα.

Morhof. de Patavinitate Liviana cap. 5.

Sunt nonnulli, qui eadem injuria Ovidium afficiunt, ut in narrationibus prolixum et declamatoriis argutiis indulgentem; ac fuere non inter veteres tantum, sed et inter recentiores, qui hoc illum cavillo feriunt, in quibus Vavassorem reperiri indignor sane. Nam quod Barthius ante ipsum idem quoque in Ovidio reprehendit, non moror; erat minime istarum rerum idoneus judex, longe ab illis elegantiis semotus, quales in Ovidio deprehendimus. Ab hac vero injuria illum vindicavit Heinsius, ut non sua tantum, sed Mureti, Josephi Scaligeri et Julii Cæsaris patris sententia, qui tanquam absolutum et omni ex parte perfectum dicendi exemplum commendavit, prodigii instar, ovis ac sulphure lustrandos existimet, qui auctori tanto detraherent.

ANGELI POLITIANI ELEGIA

DE EXILIO ET MORTE OVIDII.

Er jacet Euxinis vates Romanus in oris:
Romanum vatem barbara terra tegit.
Terra tegit vatem, teneros qui lusit amores,
Barbara; quam gelidis alluit Ister aquis.
Nec te Roma pudet, quæ tanto immitis alumno,
Pectora habes ipsis barbariora Getis?
Ecquid, Iö Musæ, Scythicis in finibus ægro

Tædia qui morbi demeret, ullus erat?

Ecquid frigidulos qui lecto imponeret artus,
Aut qui dulciloquo falleret ore diem ?
Aut qui tentaret salientis tempora venæ,
Aut fomenta manu qui properata daret?
Conderet aut oculos media jam morte natantes,
Aut legeret summam qui pius ore animam?
Nullus erat: nullus. Veteres, tu dura, sodales
Heu procul a Ponto, Martia Roma, tenes!
Nullus erat: procul ah conjux, parvique nepotes:
Nec fuerat profugum nata secuta patrem.
Scilicet immanes Bessi, flavique Coralli,
Aut vos pelliti saxea corda Getæ,
Scilicet horribili dederit solamina vultu
Sarmata, ab epoto sæpe vehendus equo ?
Sarmata, cui rigidam demisso in lumine frontem
Mota pruinoso tempora crine sonant.

Sed tamen et Bessi extinctum, et flevere Coralli,
Sarmataque: et durus contudit ora Getes.
Extinctum et montes flebant, et sylva, feræque,
Et flesse in mediis dicitur Ister aquis.
Quin etiam pigro concretum frigore Pontum,
Nereidum lacrymis intepuisse ferunt.
Accurrere leves Paphia cum matre volucres,
Arsuroque faces supposuere rogo.

Quem simul absumsit rapidæ violentia flammæ,
Reliquias tecto composuere cado.

Impositumque brevi signarunt carmine saxum:
'Qui jacet hic, teneri doctor amoris erat.'
Ipsa locum late sancto Cytherea liquore
Irrorat nivea terque quaterque manu.
Vos quoque Pierides vati libastis ademto
Carmina, sed nostro non referenda sono.

« PrethodnaNastavi »