Slike stranica
PDF
ePub

ELEGIA XV.

Ad invidos, quod fama poëtarum sit perennis.

QUID mihi, Livor edax, ignavos objicis annos;
Ingeniique vocas carmen inertis opus?
Non me more patrum, dum strenua sustinet ætas,
Præmia militiæ pulverulenta sequi:

Nec me verbosas leges ediscere; nec me
Ingrato vocem prostituisse foro.

Mortale est, quod quæris, opus: mihi fama perennis
Quæritur; in toto semper ut orbe canar.

Quamobrem, maligna invidia, mihi exprobras ætatem desidiosam, et nominas carmen opus ingenii desidis? Cur exprobras, me non captare munera pulverulenta militiæ more majorum, dum anni virentes patiuntur, nec me perdiscere leges garrulas, nec me prostituisse vocem foro ingrato? Laus quam sectaris est fragilis: mihi æternus honor expetitur; ut semper celebrer in omnibus terris. Mæonides celebra

5 Al. Edd. Non me. Alter Pol, addiscere.-12 P. et alii plurimi resecta seges.

NOTE

1 Quid] Propter quid? Sed illud acrius est.

2 Inertis] Ignavi et pigri.

3 Non sequi] Objicis mihi me non sequi, &c.

Patrum] Majorum; Romanorum scil. quorum maxima fuit prisca virtus bellica.

Strenua] Juventutem intelligit; qua virente viri fortiores sunt.

4 Præmia militia] Adeoque militiam ipsam : nam eo spectat oratio. Pulverulenta] Quia per pulverem et maximum laborem quæruntur, quæ in bello præmia dantur.

5 Verbosas] In quibus interpretandis, definiendis, et limitandis, multis verbis opus est.

6 Vocem prostituisse] Id est, Ad agendas causas operam meam venalem habuisse; vel ad forum et lites animum adjecisse. Sed invidiose et per contemtum loquitur Poëta.

Prostituisse] Ad meretrices spectat hoc vocabulum; unde quam ingrata fuerit Poëtæ ars causidicorum propter cavillationes et calumnias, plus satis intelligitur. Ceterum meminisse oportet, quod antea diximus, moris fuisse antiquis oratoribus, ut gratuita opera clientum causas agerent.

Foro] Au Palais; A la chicane: nam propemodum ad dolum et calumniam deflectunt plerique litiga

tores.

7 Mortale est] Responsio est Poë

Vivet Mæonides, Tenedos dum stabit et Ide:
Dum rapidas Simois in mare volvet aquas.
Vivet et Ascræus, dum mustis uva tumebit;
Dum cadet incurva falce resecta Ceres.
Battiades semper toto cantabitur orbe ;
Quamvis ingenio non valet, arte valet.
Nulla Sophocleo veniet jactura cothurno :
Cum Sole et Luna semper Aratus erit.

Dum fallax servus, durus pater, improba lena
Vivent, dum meretrix blanda, Menandros erit.

10

15

bitur, quamdiu Tenedos et Ida manebit ; quamdiu Simois propellet aquas admissas in æquor. Celebrabitur etiam Ascræus, quamdiu uva turgebit mustis quamdiu Ceres sternetur recisa falce recurva. Battiades semper celebrabitur per totum orbem terrarum; quanquam magnus non est ingenio, magnus est arte.

Nullum damnum accedet cothurno Sophocleo. Aratus semper erit cum sole et Luna. Quamdiu servus dolosus, pater severus, scelesta lena, quamdiu scortum illecebrosum

NOTE

tæ ad livorem et lividos, seu invidos.

Mihi] A me.

9 Mæonides] Homerus est; quem Strabo, a Mæonia regione Phrygiæ, ubi Smyrnam patriam habuisse dicit, eo nomine appellatum voluit. Cum vero maxima sit de Homeri patria dubitatio, alii, inter quos Plutarchus, a Mæone Lydorum rege, qui illum filii loco educasse dicitur, sortitum fuisse nomen, scripserunt.

Tenedos dum stabit] Id est, Semper. Fuit vero Tenedos insula e regione Trojæ cujus, itemque Idæ montis, ideo meminit Poëta, quod ab Homero ea loca, et quæ ibi gesta, celebra. ta fuerunt.

Ide] Ide Græca inflexione, seu Ida, mons et sylva fuit Trojanorum in Phrygia.

10 Simois] Fluvius est Troadis, seu agri Trojani, fama quam natura major.

11 Ascræus] Hesiodus est, ab Asera patria, Bootiæ oppido, sic dictus. Dum mustis] Quia de agricultura scripsit.

antequam vinum fiat.

12 Ceres] Id est, Segetes; quibus præest, quasque invenit Ceres.

13 Battiades] Callimachus est, Batti filius, Poëta Græcus, cujus hymnos nonnullos, eosque pulcherrimos, hodieque habemus.

15 Nulla Sophocleo] Id est, Sophoclis fama, quam cothurno, seu Tragædiis, sibi magnam fecit, semper durabit.

Sophocleo] Fuit Sophocles Poëta Græcus, Atheniensis, tragœdiarum scriptor, qui gravius et grandiori stylo scripsit, quam Euripides.

Cothurno] Calceamentum est, quo in Tragœdiis utebantur. Ponitur vero cothurnus pro tragico stylo.

16 Aratus] Poëta fuit Græcus celebris, Solensis, ex Cilicia; cujus opus, de cœlo et stellis, etiam hodie habemus.

17 Fallax] Quales in Comœdiis plerumque finguntur.

Improba] Insatiabilis, impura, avara, perjura, &c. quales sunt lenæ. 18 Menandros] Fuit Menander PoMustis] Mustum uvæ est liquor, eta Græcus: cujus virtutes præci

Ennius arte carens, animosique Accius oris,
Casurum nullo tempore nomen habent.
Varronem primamque ratem quæ nesciat ætas,
Aureaque Æsonio terga petita duci?

Carmina sublimis tunc sunt peritura Lucretî,

Exitio terras cum dabit una dies.

Tityrus, et fruges, Æneiaque arma legentur,
Roma, triumphati dum caput orbis eris.

20

25

durabunt, Menander perstabit. Ennius arte destitutus, Accius oris sublimis, habent famam nunquam interituram. Quodnam sæculum ignorabit Varronem et primam navem, et vellera aurea quæsita a duce Esonio? Carmina elati Lucretii

tunc sunt interitura, cum una dies terras in ruinam trahet. Tityrus et segetes et arma Æneia legentur, quamdiu, Roma, eris caput orbis triumphati. Quamdiu

-18 Vulg. vivet; et Menander pro Menandros.-24 Scaliger ima dies.—25 Al. et segetes.—26 Eris optimus Pal. et unus Mor. vulgo erit.—28 Al. Dicentur

NOTE

puas, seu in fingendis personis artem, quanquam obiter, attigit tamen Ovidius.

Quatuor ex Menandro Latinas fecit Comoedias Terentius..

19 Ennius] Poëta fuit Latinus antiquissimus, Calabria oriundus; cujus paucula fragmenta supersunt.

Arte carens] Virgilium dicunt solitum dicere, se ex Ennii stercore aurum colligere. Monuit Quintilianus Ennium, sicut sacros vetustate lucos, adorandum.

[merged small][merged small][ocr errors]

Terga] Vellus aureum intelligit; quod Varroni, itemque aliis,Poëmatis materiam præbuit.

Duci] Pro, a duce.

23 Lucreti] Excellenti Poëmate, quo totam Epicuri Philosophiam complexus est, notissimus Poëta Lucretius.

[ocr errors]

24 Una dies] Forte ad illa Lucretii Animosi] Grandi et sublimi stylo respexit, Principio maria, ac terqui scripsit. ras, cœlumque tuere: Horum naturam triplicem, tria corpora, Memmi, Tres species tam dissimiles, tria talia texta, Una dies dabit exitio.'

Accius] Hic tragoedias scripsit; duriusculusque (quod vitium in tempora rejicit Quintilianus) Ciceroni, ferreus aliis visus est.

21 Varronem] Plures eo nomine fuerant viri doctrina celebres: hoc vero in loco de illo P. Terentio Varrone Attacino intelligendum est, qui Argonautica scripsit, quæ tamen ad nostra tempora non pervenerunt.

Primamque ratem] Argo navem intelligit; quam primam fabulantur Poëtæ, quod nova et majori forma

25 Tityrus] Per Tityrum, Virgilii Eclogas intellige, in quarum prima Tityrus Pastor inducitur.

Fruges] Virgilii intelliguntur Geor. gica; quibus Agriculturam docuit. Eneïaque] Virgilii Æneis.

[ocr errors]

26 Roma] Romam compellat ideo Poëta, quod etiam in Romani nominis gloriam Poëma suum Virgilius scripserit.

Donec erunt ignes arcusque Cupidinis arma,

Discentur numeri, culte Tibulle, tui.
Gallus et Hesperiis, et Gallus notus Eois,
Et sua cum Gallo nota Lycoris erit.
Ergo, cum silices, cum dens patientis aratri,
Depereant ævo, carmina morte carent.

Cedant carminibus Reges, Regumque triumphi :
Cedat et auriferi ripa beata Tagi.

Vilia miretur vulgus: mihi flavus Apollo
Pocula Castalia plena ministret aquæ :

30

35

ignes et sagittæ erunt tela Cupidinis, versus tui addiscentur, polite Tibulle. Gallus, et Lycoris sua cum Gallo, erit clarus ad ortum et occasum. Igitur, cum saxa, cum dens duri aratri deterantur tempore, versus sunt immortales. Reges et Regum triumphi cedant carminibus ; cedat etiam dives ripa Tagi auriferi. Vulgus suspiciat contemnenda: aureus Apollo mihi præbeat pocula plena aquæ Castalia. Et redimiar capillos

num.-34 P. et plures al. ripa benigna.-36 Castaliæ aquæ alter Pol. pro

NOTE

28 Numeri] Versus. Tibullo etiam anteponit. æternam famam promittit.

29 Gallus] Hic Cornelius Gallus Orator eximius et Poëta non mediocris fuit, Augusto familiaris, cujus tamen jussu, cum in proditionis suspicionem venisset, occisus est. Hesperiis] Occidentalibus. Eois] Orientalibus. Græce, Aurora est.

Tagi] Tagus fluvius est Lusitaniæ, quem auriferas arenas volvisse scripserunt Plinius aliique.

35 Vilia] Qualia aurum, argentum, si Poëtæ scopum spectes, et sa pientes audias.

36 Miretur] Amet. Quo sensn Eos enim partim nihil admirari dixit Horatius rem esse prope unam et,solam, ' quæ possit facere et servare beatum.'

30 Lycoris] Fictum est amicæ nomen, quæ Volumnii liberta fuisse dicitur, Cytheris proprio nomine appellata.

31 Silices] Qui tamen durissimi sunt lapides.

Dens aratri] Vomer: Le soc de la eharrue.

Patientis] Duri; utpote ferrei. 32 Evo] Longo tempore.

33 Cedant] Cedant vero, siquidem eorum gloria nonnisi per carmina durat.

34 Beata] Dives. Carmina divitiis

Flavus] Propter Solis radiorum fulgorem, qui sunt ejus coma au

rea.

Apollo] Sol est, qui Musis et bonis artibus præesse creditur.

36 Castalia] Fons fuit Castalius; in montis Parnassi radicibus, Musis et Apollini sacer; cujus aquæ haustibus vaticinandi et carmina scribendi facultatem dari voluerunt Poëtæ.

Plena] Ut postea ore pleno, plenoque ex pectore versus fundere possim.

Sustineamque coma metuentem frigora myrtum;
Atque a solicito multus amante legar.
Pascitur in vivis Livor: post fata quiescit,

Cum suus ex merito quemque tuetur honos.
Ergo etiam, cum me supremus adederit ignis,
Vivam; parsque mei multa superstes erit.

40

myrto timenti frigora ; et plurimus legar ab amante anxio. Invidia rodit viventes ; desinit post mortem, cum sua lays defendit unumquemque pro merito. Ergo celebrabor etiam, postquam ultimus ignis me consumserit; et magna pars mei supererit.

Castalia aqua.-38 Vulgo Atque ita sol.-40 Vulgo Tunc suus.-41 Adederit P. vulgo adusserit.—42 Al. mei magna.

NOTÆ

uno verbo.

41 Adederit] Adusserit, ut habent alii: Consumserit. Veteris vero non

37 Sustineam] Myrto Veneri sacra arbore coroner, ut qui amatoria scripserim. Frigora] Maxime vero huic arbus, fuit instituti apud Romanos, auctore culæ frigus nocet.

38 Multus] Pro, multum. Sic sæpe etiam alii.

39 Pascitur in vivis] Hoc in suum solatium dicit; cui non sit durum quod omnibus evenit pati; certus gloriam maximam post fata mansu

ram.

Post fata] Postquam impleta omnia, quæ a fato seu Parcis de aliquo fando præstituta sunt. Post mortem,

Plinio, cadavera cremare; terra enim condebantur. At postquam longinquis bellis obrutos erui cognovere, tum demum illud est institutum! a quo imperantibus Antoninis descitúm volunt.

42 Vivam] Fama, scil. apud varias gentes immortali.

Superstes] Superstes est, qui post mortem stat.

« PrethodnaNastavi »