Slike stranica
PDF
ePub

Scilicet ut, quamvis veniam dotata, repellas;

Et mecum fugias, quæ tibi dentur, opes.

55

Quin etiam fama est, cum crastina fulserit Eos,

Te dare nubiferis linea vela notis.

Quod scelus ut pavidas miseræ mihi contigit aures,
Sanguinis atque animi pectus inane fuit.

60

Ibis: et (o miseram) cui me, violente, relinques?

Quis mihi desertæ mite levamen erit?

Devorer ante, precor, subito telluris hiatu,
Aut rutilo missi fulminis igne cremer;

Quam sine me Phthiis canescant æquora remis,
Et videam puppes ire relicta tuas.

65

dicebas mihi utile fuisse capi. Nimirum ut me rejicias, quamvis accedam dotata, et mecum recuses divitias, quæ tibi offeruntur. Quin etiam ferunt te linea vela traditurum austris nubiferis, cum dies crastinus luxerit. Quod facinus postquam ad timidas aures delatum est, mihi infelici pectus fuit sine sanguine atque animo. Discedes, et o infelicem, apud quem me deseres, violente? Quis erit dulce solatium mihi destitute? Precor, ut ante absorbear celeri hiatu terræ, aut adurar igne rutilo vibrati fulminis; quam maria albescant remis Achilleis sine me, et destituta videam

uno.--55 Vulg. repellar. P. dedit repellas; quod Heinsiis videtur simplicius, et sequentibus convenientius.-56 dentur L. at reliqui dantur.-57 Eos opt. P. Ceteri omnes hora pro Eos.-58 nimbiferis Ha. et plurimi scripti. Gu. 1. 2. et 4. lintea vela, vel vella: unde Mycillus et D. Heins. scribunt lintea velle. Quatuor codd. lintea plena quod placet Heinsio.-60 Heins. mallet animæ pectus inane fui.-61 Plerumque legitur Ibis et ô, &c. sine distinctione.→→ NOTE

[blocks in formation]

Si tibi jam reditusque placent, patriique penates;
Non ego sum classi sarcina magna tuæ.
Victorem captiva sequar, non nupta maritum :
Est mihi, quæ lanas molliat, apta manus.
Inter Achaiadas longe pulcherrima matres
In thalamos conjux ibit (eatque) tuos.

Digna nurus socero, Jovis Æginæque nepote;
Cuique senex Nereus prosocer esse velit.

70

Nos humiles, famulæque tuæ, data pensa trahemus;
Et minuent plenas stamina nostra colos.
Exagitet ne me tantum tua, deprecor, uxor,
Quæ mihi nescio quo non erit æqua modo.
Neve meos coram scindi patiare capillos;

Et leviter dicas: Hæc quoque nostra fuit.
Vel patiare licet; dum ne contemta relinquar.
Hic mihi væ miseræ concutit ossa metus.

75

80

naves tuas discedere. Si recursus, et domus patria nunc te juvant, ego non sum grave onus tuæ classi. Ego captiva sequar victorem, non nupta maritum: habeo manum idoneam ad nendum lanam. Uxor longe formosissima inter matres Achaiadas ibit (et eut) in toros tuos. Eat nurus digna socero, et nepote Jovis et Æginæ ; et cui senex Nereus velit esse prosocer. Nos abjectæ et servæ tuæ trahemus data pensa ; et fila, quæ nebimus, minuent plenas colos. Deprecor tantum, ne tua cônjux, quæ mihi non erit, nescio quomodo, propitia, me vexet. Neve patiaris meam comam lacerari in tuo conspectu: et dicas obiter, Hæc quoque fuit nostra. Vel sinas, si voles, modo ne deserar despecta. Væ, hic timor quassat ossa mihi miseræ. Quid

65 Gu. 4. Phthiis spumescant.-67 tam pro jam Pal. probante Heins. Quidam scripti sociique.-68 Heins. sim pro sum. Mycillus emendat Achæiadas ; nostra vero lectio Heinsio placet.-73 P. nepoti: Med. nepotis, et ed. pr. sed tunc soceri legendum esset.—75 trahamus Gu. 1.-76 colus Gu. 2.-80 In Gr. erat leniter et dicas: et Editio vetus contra metrum et leniter.-81 Plur. libr. et patiare.-82 Multi Codd. concitat: alii etiam timor vel tremor.

NOTÆ

lis Phthii fuerunt.
Canescant] Id est, Quam tu, sine
me, abeas. Metonymia.

69 Captiva] Id est, Tanquam captiva, non tanquam uxor.

70 Est] Id est, Victum lanificio quæritabo.

71 Achaiadas] Achaia Achillis patria; unde Achaiades puellæ et matres.

73 Socero] Peleo.

Nepote] Jupiter ex Ægina, Asopi Bootiæ regis filia, Æacum suscepit; ex quo Peleus, Achillis pater.

74 Nereus] Thetidis pater, Achil lis avus maternus, Deus marinus.

Prosocer] Quia pater fuit Thetidis, Pelei conjugis, quæ Thetis socrus ei fuisset, quam Achilles uxorem duxisset.

Quid tamen expectas? Agamemnona pœnitet iræ,
Et jacet ante tuos Græcia mosta pedes.
Vince animos, iramque tuam, qui cetera vincis.
Quid lacerat Danaas impiger Hector opes?
Arma cape, acida, sed me tamen ante recepta;
Et preme turbatos, Marte favente, viros.
Propter me mota est, propter me desinat ira;
Simque ego tristitiæ causa modusque tuæ.
Nec tibi turpe puta precibus succumbere nostris :
Conjugis Enides versus in arma prece est.
Res audita mihi, nota est tibi. Fratribus orba
Devovit nati spemque caputque parens.

85

90

tamen cupis? Agamemnona piget iræ, et Græcia tristis prostrata est ante tuos pedes. Doma mentem, et irum tuam, tu qui domas alia omnia. Quamobrem strenuus Hector frangit vires Græcas? Indue arma, Euco sate, sed tamen me ante recepta ; et urge Marte secundo viros fractos. Ira est excita propter me, sedetur propter me; et ego sim causa et finis tui doloris. Nec crede tibi esse inhonestum cedere precibus: Meleager ad arma compulsus est prece uxoris. Rem illam audivi, tu novisti. Mater destituta fratribus devovit spem et caput filii sui. Bellum erat; ille strenuus

83 P qui: Jun. quod: Heins. vult quo.-87 Vulg. Eacide: at opt. membrane Eacida.-88 Gu. 2. et 3. comprime turbatos.-89 Voss. Leid. et Bas. finiet: unde Heins. conj. finiat.—91 Gu. 2. putes.—95 Vulg. bello erat: sed

NOTÆ

78 Nescio qao] Plus dicit ista suspicio, quam si prolixe multa cumulasset.

fugam verteris.

92 Enides] Meleager, Enei filius, qui, bello, inter Curetes et Calydo81 Relinquar] Hic, scil. cum Aga- nios, ob pellem apri ab ipso Atamemnone, procul a te.

82 Metus] Ne relinquar. 83 Expectas] Quid tibi vis? quid quæris? quorsum spectat ista tua ira implacabilis?

84 Mæsta] Quæ, ex quo tempore arma posuisti, maxima damna ab hostibus Trojanis accepit.

86 Quid lacerat] Achillem ut moveat, ei blanditur; quasi ille solus Hectorem, Trojanorum fortissimum (cujus præsertim meminit ad æmulationem), totumque adeo hostilem exercitum, posset profligare,

lantæ traditam, conflato, cum propter conceptam, ex matris imprecationibus, iram, hostes mœnibus depellere, nec, laboranti patriæ opem ferre, vellet; tandem a Cleopatra uxore ad arma capienda compulsus

est.

93 Res] Historia Meleagri.

Fratribus] Thestii filiis, quos, cum apri caput, ant pellem, Atalantæ surripere voluissent, Meleager interfecit.

94 Devovit] Multis imprecationibus Meleagrum filium, quod fratres suos

88 Viros] Trojanos, quos facile in obtruncasset, Althea devovit. No

HEROIDES. EPIST. III.

Bellum erat: ille ferox positis secessit ab armis,
Et patriæ rigida mente negavit opem.
Sola virum conjux flexit. Felicior illa!
At mea pro nullo pondere verba cadunt.
Nec tamen indignor; nec me pro conjuge gessi,
Sæpius in dominum serva vocata torum.
Me quædam (memini) Dominam captiva vocabat:
Servitio, dixi, nominis addis onus.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Per tamen ossa viri, subito male tecta sepulcro,
Semper judiciis ossa verenda meis;

Perque trium fortes animas, mea numina, fratrum,

105

Qui bene pro patria, cum patriaque, jacent;

[blocks in formation]

reliquit arma deposita, et denegavit auxilium patriæ obstinato animo. Uxor sola movit maritum. Illa beatior! At mea verba cadunt sine ullis viribus. Nec tamen moleste fero; nec serva arcessita sæpius in lectum Domini me uxorem jactavi. Quædam captiva (memini) appellabat me dominam: Servitium, dixi, aggravas nomine. Tamen juro per ossa mariti male sepulta sepulchro properato, per ossa semper mihi veneranda; et per strenuas animas trium fratrum, mea numina, qui bene mortui sunt pro patria, et cum patria; et per caput tuum et nostrum, quæ conseruimus; et per tuos gladios, tela cognita meis; Agamemnonem nullos lectos jugales mecum ha

P. bellum, probante Heinsio. Go. Marte erat, distinctione sublata. Burm. conj. positis secesserat armis.-98 Gruterus in margine sui libri At mea proh, &c. probante D. Heins.-100 domini vulg. Li. dedit dominum.-104 Jun. Ulitius maluit suppliciis.—107 quod junximus vulg. habent: at P. et Me. et Fr. quæ.

[blocks in formation]

Si tibi nunc dicam: Fortissime, tu quoque jura,
Nulla tibi sine me gaudia facta: neges.

At Danai mærere putant. Tibi plectra moventur ;
Te tenet in tepido mollis amica sinu.

Et si quis quærat, quare pugnare recuses:

115

Pugna nocet; citharæ, voxque, Venusque juvant.

Tutius est jacuisse toro, tenuisse puellam,

Threiciam digitis increpuisse lyram,

Quam manibus clypeos, et acutæ cuspidis hastam,
Et galeam pressa sustinuisse coma.

120

Sed tibi pro tutis insignia facta placebant ;

Partaque bellando gloria dulcis erat.

An tantum, dum me caperes, fera bella probabas?
Cumque mea patria laus tua victa jacet?

Di melius: validoque, precor, vibrata lacerto
Transeat Hectoreum Pelias hasta latus.

125

buisse: velis me illudentem destituisse. Si jam dicam tibi: Fortissime, jura tu quoque, nullam voluptatem tibi evenisse sine me; recusés. At Græci arbitrantur te lugere. Tibi citharæ pulsantur. Tenera amica foret te in calido gremio. Et si · quis petat, quare nolis pugnare: certamen nocet ; citharæ, et nox, et Venus placent. Tutius est stratum esse lecto, fovisse puellam, pulsasse lyram Thraciam digitis, quam gestasse clypeos manibus, et hastam mucrone acuto, et cassidem capillos urgentem At pro securis præclara facinora tibi grata erant, et gloria acquisita bellum gerendo erat suavis. An tantum tibi placebant bella atrocia, dum me caperes, et gloria tua prostrata est superata cum mea patria? Dii melius dent; et precor, ut hasta Pelias intorta forti tuo brachio transfigat latus Hectoreum. O Græci, mittite me;

-112 Heins. conj. pacta, improbante Burmann.-113 Scr. te flere, quomodo Francius conjecerat.-115 Gu. 2. quærit: P. Si quis nunc quærat: Gn. 1. Et quisquam quarit.—116 voxque Jun. et Venet. Ed. Vulgati habent noxque.121 Gu. 3. si tibi. Heins. conj. præ tutis.—123 Quatuor Codd. Burmanno testante, parabas. Gu. 4. bella placebant.—124 Scr. tibi victa, aliique vetus

NOTE

109 Mycenæum] Agamemnonem, podamia, Achilles dormire consuequi Mycenis in Poloponneso regna

vit.

112 Neges] Id est, Tu nolles jurare.]

113 Plectra] Quibus pulsatur cithara: Tete musica cum amica oblectas.

114 Amica] Diomedam Phorbantis filiam intelligit, quacum, ademta Hip

verat.

116 Pugna] Pro Achille respondet Briseis, ut eadem opera ipsum ac

cuset.

118 Threiciam] Propter Orpheum, qui in Thracia tantum lyra, ab Apolline patre seu Mercurio accepta, valuisse traditur, ut etiam cantus suavitate sylvas et saxa moverit.

« PrethodnaNastavi »